- BICERRES Vestes
- BICERRES Vestesseu Bicirres, dictae sunt Veter. vestes cirratae, Graecis κροςςωταὶ. Sunt autem οἱ κροςςοὶ, ornamenta vestium extremitatibus assui solita, quae cirris ac filamentis tenuibus constabant: in eo a fimbriis diversae, quod nihil aliud sunt, quam villi plures in nodum coacti et ab extremitate vestis descendentes. Houpas vulgo Galli dicunt sicut fimbrias frangias. Salmas. ad Solin. p. 763. Vide quoque infra Bigerra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.